Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
25. ubi in recensendis captivis cum Tusculani
aliquot noscitarentur, secreti ab aliis ad tribunos
adducuntur percontantibusque fassi publico consilio
se militasse.
[2]
cuius tam vicini belli metu Camillus
motus extemplo se Romam captivos ducturum ait,
ne patres ignari sint Tusculanos ab societate descisse:
castris exercituique interim, si videatur, praesit collega.
[3]
documento unus dies fuerat, ne sua consilia
melioribus praeferret; nec tamen aut ipsi aut in
exercitu cuiquam satis placato animo Camillus laturus
culpam eius videbatur, qua data in tam praecipitem
casum res publica esset;
[4]
et cum in exercitu tum
Romae constans omnium fama erat, cum varia fortuna in Volscis gesta res esset, adversae pugnae
fugaeque in L. Furio culpam, secundae decus omne
penes M. Furium esse.
[5]
introductis in senatum
captivis cum bello persequendos Tusculanos patres
[p. 284]
censuissent Camilloque id bellum mandassent,1 adiutorem sibi ad eam rem unum petit permissoque
ut ex collegis optaret quem vellet, contra spem
omnium L. Furium optavit;
[6]
qua moderatione animi
cum collegae levavit infamiam, tum sibi gloriam
ingentem peperit.
nec fuit cum Tusculanis bellum: pace constanti
vim Romanam arcuerunt2 quam armis non poterant.
[7]
intrantibus fines Romanis non demigratum ex
propinquis itineri3 locis, non cultus agrorum intermissus, patentibus portis urbis togati obviam frequentes imperatoribus processere; commeatus exercitui comiter in castra ex urbe et ex agris devehitur.
[8]
Camillus castris ante portas positis, eademne
forma pacis quae in agris ostentaretur etiam intra
moenia esset scire cupiens,
[9?]
ingressus urbem ubi
patentes ianuas et tabernis apertis proposita omnia
in medio vidit intentosque opifices suo quemque
operi et ludos litterarum strepere discentium vocibus ac repletas semitas inter volgus aliud puerorum
et mulierum huc atque illuc euntium, qua quemque
suorum usuum causae ferrent,
[10?]
nihil usquam non
pavidis modo sed ne mirantibus quidem simile,
circumspiciebat omnia, anquirens4 oculis ubinam bellum fuisset;
[11]
adeo nec amotae rei usquam nec oblatae ad tempus vestigium ullum erat, sed ita
[p. 286]
omnia constanti tranquilla pace ut eo vix fama5 belli perlata videri posset.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.