Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
22. Philippus Maedicam primum, deinde solitudines interiacentes Maedicae atque Haemo transgressus septimis demum castris ad radices montis
pervenit. ibi unum moratus diem ad deligendos
quos duceret secum, tertio die iter est ingressus.
[2]
modicus primo labor in imis collibus fuit. quantum
in altitudinem egrediebantur, magis magisque
silvestria et pleraque invia loca excipiebant: pervenere
[3?]
deinde in tam opacum iter ut prae densitate
[p. 70]
arborum immissorumque aliorum in alios ramorum1 perspici caelum vix posset.
[4]
ut vero iugis appropinquabant, quod rarum in altis2 locis est,3 adeo omnia contecta nebula erant,4 ut haud secus quam nocturno itinere impedirentur. tertio demum die ad verticem perventum.
[5]
nihil volgatae opinioni degressi inde detraxerunt, magis credo, ne vanitas itineris ludibrio esset, quam quod diversa inter se
maria montesque et amnes ex uno loco conspici
potuerint.
[6]
vexati omnes, et ante alios rex ipse, quo
gravior aetate erat, difficultate viae est.
[7]
duabus
aris ibi Iovi et Soli sacratis cum immolasset, qua triduo
ascenderat,biduo est degressus, frigora nocturna maxime metuens, quae caniculae ortu similia brumalibus
erant.
[8]
multis per eos dies difficultatibus conflictatus
nihilo laetiora in castris invenit, ubi summa penuria
erat, ut in regione quam ab omni parte solitudines
clauderent.
[9]
itaque unum tantum moratus diem
quietis eorum causa quos habuerat secum, itinere
inde simili fugae in Dentheletos transcurrit.
[10]
socii
erant, sed propter inopiam haud secus quam hostium
fines Macedones populati sunt:
[11]
rapiendo enim
[p. 72]
passim villas5 primum, dein quosdam etiam vicos6 evastarunt, non sine magno pudore regis, cum sociorum voces nequiquam deos sociales nomenque suum implorantes audiret.
[12]
frumento inde sublato in Maedicam regressus, urbem quam Petram appellant oppugnare est adortus.
[13]
ipse a campestri aditu castra posuit, Perseum filium cum modica manu circummisit, ut a superioribus locis urbem aggrederetur.
[14]
oppidani, cum terror undique instaret, obsidibus datis in praesentia dediderunt sese: iidem,
postquam exercitus recessit, obliti obsidum relicta
urbe in loca munita et montes refugerunt.
[15]
Philippus omni genere laboris sine ullo effectu fatigatis militibus et fraude Didae praetoris auctis in
filium suspicionibus in Macedoniam rediit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.