Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
“
[122?]
Quodsi ita natura paratum esset, ut ea dormientes
agerent, quae somniarent, alligandi omnes essent,
qui cubitum irent; maiores enim quam ulli insani
efficerent motus somniantes.
Quodsi insanorum visis fides non est habenda,
quia falsa sunt, cur credatur somniantium visis,
quae multo etiam perturbatiora sunt, non intellego
An quod insani sua visa coniectori non narrant,
narrant, qui somniaverunt? quaero etiam, si velim
scribere quid, aut legere, aut canere, vel voce vel
fidibus, aut geometricum quiddam, aut physicum,
aut dialecticum explicare, somniumne exspectandum
sit, an ars adhibenda, sine qua nihil earum rerum
nec fieri nec expediri potest? atqui, ne si navigare
quidem velim, ita gubernem ut somniaverim;
praesens enim poena sit.”
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.