[19] venit et upilio ovium custos. et propter metrum ait 'upilio'—nam 'opilio' dicimus—et graeco usus est schemate, sicut illi dicunt οὔνομα pro eo quod est ὄνομα et οὔρη pro eo quod est ὄρη. tardi venere subulci 'tardi' id est stulti— Terentius in Heautontimorumeno "tardus es", id est stultus—: nam porci cito ambulant. alii pro 'fatigati' accipiunt. 'subulci' autem pastores porcorum.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.