[77] ite domum saturae v. h. i. c. verecunde se capellarum dicit esse pastorem, id est vilissimorum animalium: nam bucolica scribens, debuit se dicere boum esse pastorem; sed vitans arrogan- tiam, ultimum se voluit esse, non principem in scribendis bucoli- cis: quamvis alii dicant, ideo eum etiam capellarum se memorasse pa- storem, quod apud nonnullos de capris propter abundantiam lactis vel fetuum maior fructus putetur, ut ipse ait "densior hinc suboles, hinc largi copia lactis", et item "quo minor est illis curae mortalis egestas".
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.