[71]
atque hoc etiam loco M.1 Camurti2 et C.3 Caeserni
damnatio praedicatur. O stultitiam! stultitiamne4 dicam an
impudentiam singularem? audetisne, cum ab ea muliere
veniatis, facere istorum hominum mentionem? audetis5 excitare
tanti flagiti memoriam, non exstinctam illam quidem
sed repressam vetustate? quo enim illi crimine peccatoque
perierunt? nempe quod eiusdem mulieris dolorem et iniuriam
Vettiano nefario sunt stupro6 persecuti. ergo ut audiretur
Vetti nomen in causa, ut illa vetus aeraria7 fabula
referretur8, idcirco Camurti et Caeserni est causa renovata?
qui quamquam lege de vi certe non tenebantur, eo maleficio
tamen9 erant implicati ut ex nullius legis laqueis eximendi10
viderentur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.