[30]
sed stuporem hominis vel dicam pecudis
attendite. sic enim dixit: 'Brutus1, quem ego honoris
causa nomino, cruentum pugionem tenens Ciceronem exclamavit:
ex quo intellegi debet eum conscium fuisse.' ergo
ego sceleratus appellor a te2 quem tu suspicatum aliquid
suspicaris; ille3 qui stillantem prae se pugionem tulit, is a te
honoris causa nominatur? esto; sit in verbis tuis hic stupor:
quanto in rebus sententiisque maior? constitue hoc, consul,
aliquando, Brutorum, C. Cassi, Cn. Domiti, C. Treboni,
reliquorum quam velis esse causam; edormi crapulam,
inquam, et exhala. an faces admovendae sunt quae4 excitent
tantae causae indormientem? numquamne intelleges statuendum
tibi esse utrum illi qui istam rem gesserunt homicidaene5
sint an vindices libertatis?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.