[14]
si Lysiades citatus iudex non responderit
excuseturque Areopagites esse nec debere eodem tempore
Romae et Athenis res iudicare, accipietne excusationem
is qui quaestioni praeerit Graeculi iudicis, modo palliati,
modo togati? an Atheniensium antiquissimas
leges negleget? qui porro ille consessus, di boni! Cretensis
iudex isque nequissimus. quem ad modum1 ad
hunc reus adleget, quo modo accedat? dura natio est.
at2 Athenienses misericordes. puto ne Curium quidem
esse crudelem qui periculum fortunae cotidie3 facit4. sunt
item lecti iudices qui fortasse excusabuntur; habent enim
legitimam excusationem, exsili causa solum vertisse nec
esse postea restitutos.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.