This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16. Galli, magna hominum vis, seu inopia agri
seu praedae spe, nullam gentem, per quam ituri
essent, parem armis rati, Brenno duce in Dardanos
pervenerunt.
[2]
ibi seditio orta est; ad viginti milia
hominum cum Lonorio ac Lutario regulis secessione
facta a Brenno in Thraeciam iter avertunt.
[3]
ubi
cum resistentibus pugnando, pacem petentibus
stipendium imponendo Byzantium cum pervenissent,
aliquamdiu oram Propontidis, vectigales habendo
regionis eius urbes, obtinuerunt.
[4]
cupido inde eos
in Asiam transeundi, audientes ex propinquo quanta
[p. 52]
ubertas eius terrae esset, cepit; et Lysimachia1 fraude capta Chersonesoque omni armis possessa ad
Hellespontum descenderunt.
[5]
ibi vero exiguo divisam2 freto cernentibus Asiam multo magis animi ad transeundum accensi; nuntiosque ad Antipatrum praefectum eius orae de transitu mittebant. quae
res cum lentius spe ipsorum traheretur, alia rursus
nova inter regulos seditio orta est.
[6]
Lonorius retro
unde venerat cum maiore parte hominum repetit
Byzantium; Lutarius Macedonibus per speciem
legationis ab Antipatro ad speculandum missis duas
tectas naves et tres lembos adimit. iis alios atque
alios dies noctesque travehendo3 intra paucos dies omnes copias traicit.4
[7]
haud ita multo post Lonorius adiuvante Nicomede Bithyniae rege a Byzantio transmisit.
[8]
coeunt deinde in unum rursus Galli et auxilia Nicomedi dant adversus Ziboetam, tenentem partem Bithyniae, gerenti bellum.
[9]
atque eorum maxime opera devictus Ziboeta est, Bithyniaque omnis in dicionem Nicomedis concessit. profecti ex Bithynia in Asiam processerunt. non
plus ex viginti milibus hominum quam decem armata
erant.
[10]
tamen tantum terroris omnibus quae cis
Taurum incolunt gentibus iniecerunt, ut quas
adissent quasque non adissent, pariter ultimae
propinquis, imperio parerent.
[11]
postremo cum tres
essent gentes, Tolostobogii Trocmi Tectosages, in
[p. 54]
tres partes, qua cuique populorum suorum vectigalis5 Asia esset, diviserunt.
[12]
trocmis Hellesponti ora data; Tolostobogii Aeolida atque Ioniam, Tectosages mediterranea Asiae sortiti sunt. et stipendium tota cis Taurum Asia exigebant,
[13?]
sedem autem ipsi sibi circa Halyn flumen cepere. tantusque terror eorum nominis erat, multitudine etiam magna subole aucta, ut Syriae quoque ad postremum reges stipendium dare non abnuerent.
[14]
primus
Asiam incolentium abnuit Attalus, pater regis
Eumenis; audacique incepto praeter opinionem
omnium adfuit fortuna, et signis collatis superior
fuit. non tamen ita infregit animos eorum ut absisterent imperio;
[15]
eaedem opes usque6 ad bellum Antiochi cum Romanis manserunt. tum quoque, pulso Antiocho, magnam spem habuerunt, quia procul mari incolerent, Romanum exercitum ad se non7 perventurum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.