previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

28. dum haec in Asia geruntur, in ceteris1 provinciis tranquillae res fuerunt. censores Romae T. Quinctius Flamininus et M. Claudius Marcellus senatum legerunt;2 [2] princeps in senatu tertium lectus P. Scipio Africanus; quattuor soli3 praeteriti sunt, nemo curuli usus honore. et in4 equitatu recensendo mitis admodum censura fuit. [3] substructionem super Aequimelium in Capitolio et viam silice sternendam a porta Capena ad Martis locaverunt. [4] campani ubi censerentur senatum consuluerunt; decretum uti Romae censerentur. aquae ingentes eo anno fuerunt; Tiberis duodeciens campum Martium planaque urbis inundavit.

[5] ab Cn. Manlio consule bello in Asia cum Gallis perfecto, alter consul M. Fulvius perdomitis Aetolis cum traiecisset in Cephallaniam, circa civitates insulae misit percontatum utrum se dedere Romanis an belli fortunam experiri mallent. [6] metus ad omnes valuit, ne deditionem recusarent. obsides inde [p. 96] imperatos pro viribus inopes populi. . . .5 vicenos6 autem Cranii7 et Palenses et Samaei dederunt.8 insperata pax Cephallaniae adfulserat, [7?] cum repente una civitas, incertum quam ob causam, Samaei desciverunt. [8] quia opportune loco urbs posita esset, timuisse se aiebant ne demigrare cogerentur ab Romanis. ceterum ipsine sibi eum finxerint metum et timore vano quietum excitaverint9 malum, an iactata10 sermonibus res apud Romanos perlata ad eos sit, [9?] nihil comperti est, nisi quod datis iam obsidibus repente portas clauserunt et ne suorum quidem precibusmiserat enim sub muros consul ad temptandam misericordiam parentium populariumquedesistere ab incepto voluerunt.11 [10] oppugnari deinde, postquam nihil pacati respondebatur, coepta urbs est. apparatum omnem tormentorum machinarumque travectum ab Ambraciae oppugnatione habebat, [11?] et opera quae facienda erant impigre milites perfecerunt. duobus igitur locis admoti arietes quatiebant muros.

1 A.U.C. 565

2 legerunt modius: perlegerunt Bς: elegerunt M.

3 soli ς: solis B.

4 et in ς: et B.

5 probabilem emendationem huius loci mendosi, multis frustra temptatis, non invenerunt viri docti.

6 A.U.C. 565

7 Cranii Sigonius: grannoni Bς.

8 dederunt ς: om. B.

9 excitaverint edd. vett.: excitauerunt Bς.

10 iactata ς: iactatos B.

11 uoluerunt ς: om. B.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1873)
load focus Notes (W. Weissenborn, 1873)
load focus Summary (English, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus Summary (Latin, Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
load focus Latin (W. Weissenborn, 1873)
load focus Latin (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1911)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus English (William A. McDevitte, Sen. Class. Mod. Ex. Schol. A.B.T.C.D., 1850)
load focus English (Evan T. Sage, Ph.D., 1936)
hide References (49 total)
  • Commentary references to this page (13):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 35.9
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 36.42
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 37.2
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.25
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.41
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 39.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 41.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.40
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.16
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, book 45, commentary, 45.4
  • Cross-references to this page (23):
  • Cross-references in notes to this page (1):
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: