This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1.
Interea rex Parthorum Vologeses cognitis Corbulonis
rebus regemque alienigenam Tigranen Armeniae impositum,
simul fratre Tiridate pulso spretum Arsacidarum fastigium
ire ultum volens, magnitudine rursum Romana et continui
foederis reverentia diversas ad curas trahebatur, cunctator
ingenio et defectione Hyrcanorum, gentis validae, multisque
ex eo bellis inligatus. atque illum ambiguum novus insuper
nuntius contumeliae extimulat: quippe egressus Armenia
Tigranes Adiabenos, conterminam nationem, latius ac
diutius quam per latrocinia vastaverat, idque primores
gentium aegre tolerabant: eo contemptionis descensum ut
ne duce quidem Romano incursarentur, sed temeritate
obsidis tot per annos inter mancipia habiti. accendebat
dolorem eorum Monobazus, quem penes Adiabenum regimen, quod praesidium aut unde peteret rogitans. iam de
Armenia concessum, proxima trahi; et nisi defendant
Parthi, levius servitium apud Romanos deditis quam captis
esse. Tiridates quoque regni profugus per silentium aut
modice querendo gravior erat: non enim ignavia magna
imperia contineri; virorum armorumque faciendum certamen; id in summa fortuna aequius quod validius, et sua
retinere privatae domus, de alienis certare regiam laudem
esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.