This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
72.
Decreta eo anno triumphalia insignia A. Caecinae,
L. Apronio, C. Silio ob res cum Germanico gestas. nomen
patris patriae Tiberius, a populo saepius ingestum, repudiavit; neque in acta sua iurari quamquam censente senatu
permisit, cuncta mortalium incerta, quantoque plus adeptus
foret, tanto se magis in lubrico dictitans. non tamen ideo
faciebat fidem civilis animi; nam legem maiestatis reduxerat, cui nomen apud veteres idem, sed alia in iudicium
veniebant, si quis proditione exercitum aut plebem seditionibus, denique male gesta re publica maiestatem populi
Romani minuisset: facta arguebantur, dicta inpune erant.
primus Augustus cognitionem de famosis libellis specie
legis eius tractavit, commotus Cassii Severi libidine, qua
viros feminasque inlustris procacibus scriptis diffamaverat;
mox Tiberius, consultante Pompeio Macro praetore an
iudicia maiestatis redderentur, exercendas leges esse respondit. hunc quoque asperavere carmina incertis auctoribus vulgata in saevitiam superbiamque eius et discordem
cum matre animum.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.