This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
Ceterum laudante filium pro rostris Tiberio senatus
populusque habitum ac voces dolentum simulatione magis
quam libens induebat, domumque Germanici revirescere
occulti laetabantur. quod principium favoris et mater
Agrippina spem male tegens perniciem adceleravere. nam
Seianus ubi videt mortem Drusi inultam interfectoribus,
sine maerore publico esse, ferox scelerum et, quia prima
provenerant, volutare secum quonam modo Germanici liberos perverteret, quorum non dubia successio. neque
spargi venenum in tres poterat, egregia custodum fide et
pudicitia Agrippinae impenetrabili. igitur contumaciam
eius insectari, vetus Augustae odium, recentem Liviae conscientiam exagitare, ut superbam fecunditate, subnixam
popularibus studiis inhiare dominationi apud Caesarem
arguerent. atque haec callidis criminatoribus, inter quos
delegerat Iulium Postumum, per adulterium Mutiliae Priscae inter intimos aviae et consiliis suis peridoneum, quia
Prisca in animo Augustae valida anum suapte natura potentiae anxiam insociabilem nurui efficiebat. Agrippinae quoque proximi inliciebantur pravis sermonibus tumidos spiritus
perstimulare.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.