This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
72.
Eodem anno Frisii, transrhenanus populus, pacem
exuere, nostra magis avaritia quam obsequii impatientes.
tributum iis Drusus iusserat modicum pro angustia rerum,
ut in usus militaris coria boum penderent, non intenta
cuiusquam cura quae firmitudo, quae mensura, donec
Olennius e primipilaribus regendis Frisiis impositus terga
urorum delegit quorum ad formam acciperentur. id aliis
quoque nationibus arduum apud Germanos difficilius tolerabatur, quis ingentium beluarum feraces saltus, modica domi
armenta sunt. ac primo boves ipsos, mox agros, postremo corpora coniugum aut liberorum servitio tradebant.
hinc ira et questus et postquam non subveniebatur remedium ex bello. rapti qui tributo aderant milites et patibulo
adfixi: Olennius infensos fuga praevenit receptus castello
cui nomen Flevum; et haud spernenda illic civium sociorumque manus litora Oceani praesidebat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.