[37] roscida mala matutini roris umore perfusa. sane unde melus graece traxerit nomen, fabula talis est: Melus quidam, in Delo insula ortus, relicta patria fugit ad insulam Cyprum, in qua eo tem- pore Cinyras regnabat, habens filium Adonem. hic Melum sociatum Adoni filio iussit esse, cumque eum videret esse indolis bonae, propin- quam suam, dicatam et ipsam Veneri, quae Pelia dicebatur, Melo con- iunxit. ex quibus nascitur Melus, quem Venus propterea quod Adonis amore teneretur, tamquam amati filium inter aras praecepit nutriri. sed postquam Adonis apri ictu extinctus est, senex Melus cum dolorem mortis Adonis ferre non posset, laqueo se ad arborem suspendens vitam finit: ex cuius nomine melus appellata est. Pelia autem coniux eius in ea arbore se adpendens necata est. Venus misericordia eorum mortis ducta, Adoni luctum continuum praestitit, Melum in pomum sui no- minis vertit, Peliam coniugem eius in columbam mutavit, Melum autem puerum, qui de Cinyrae genere solus supererat, cum adultum vidisset, collecta manu redire ad Delum praecepit. qui cum ad insulam per- venisset et rerum ibi esset potitus, Melon condidit civitatem: et cum primus oves tonderi et vestem de lanis fieri instituisset, meruit ut eius nomine oves μῆλα vocarentur; graece enim oves μῆλα appellantur.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.