Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
31.
Isdem ferme diebus isdem causis Germanicae legiones turbatae, quanto plures tanto violentius, et magna spe
fore ut Germanicus Caesar imperium alterius pati nequiret
daretque se legionibus vi sua cuncta tracturis. duo apud
ripam Rheni exercitus erant: cui nomen superiori sub
C. Silio legato, inferiorem A. Caecina curabat. regimen
summae rei penes Germanicum agendo Galliarum censui
tum intentum. sed quibus Silius moderabatur, mente ambigua fortunam seditionis alienae speculabantur: inferioris
exercitus miles in rabiem prolapsus est, orto ab unetvicesimanis quintanisque initio, et tractis prima quoque ac vicesima legionibus: nam isdem aestivis in finibus Vbiorum
habebantur per otium aut levia munia. igitur audito fine
Augusti vernacula multitudo, nuper acto in urbe dilectu,
lasciviae sueta, laborum intolerans, implere ceterorum rudes
animos: venisse tempus quo veterani maturam missionem,
iuvenes largiora stipendia, cuncti modum miseriarum exposcerent saevitiamque centurionum ulciscerentur. non
unus haec, ut Pannonicas inter legiones Percennius, nec
apud trepidas militum auris, alios validiores exercitus
respicientium, sed multa seditionis ora vocesque: sua in
manu sitam rem Romanam, suis victoriis augeri rem publicam, in suum cognomentum adscisci imperatores.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.