[39]
Magna
sunt ea quae dico, mihi crede; noli haec contemnere.
dicenda, demonstranda, explicanda sunt omnia, causa non
solum exponenda, sed etiam graviter copioseque agenda
est; perficiendum est, si quid agere aut proficere vis, ut
homines te non solum audiant, verum etiam libenter
studioseque audiant. in quo si te multum natura adiuvaret,
si optimis a pueritia disciplinis atque artibus studuisses et in
his elaborasses1, si litteras Graecas Athenis non Lilybaei,
Latinas Romae non in Sicilia didicisses, tamen esset magnum
tantam causam, tam exspectatam, et diligentia consequi
et memoria complecti et oratione expromere2 et voce ac3
viribus sustinere.
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.