[23]
nunc tantum id dicam quod tacitus tu
mihi
adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat,
nullam in te quam pertimescat. itaque magnus ille defensor
et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte
ab iudicibus1 petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se
honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere.
'non enim,' inquit2, 'illud peto quod soleo, cum vehementius
contendi, impetrare: reus ut absolvatur non peto,
sed ut potius ab hoc3 quam ab illo accusetur, id peto. da
mihi hoc; concede quod facile est, quod honestum4, quod
non invidiosum; quod cum dederis, sine ullo tuo periculo,
sine infamia illud dederis, ut is5 absolvatur cuius ego causa
laboro.'
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.