previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

19. [61] ac vide quid differat inter meam opinionem1 ac tuam2. tu cum omnibus rebus inferior sis, hac una in3 re te mihi anteferri putas oportere, quod quaestor illius fueris: ego, si superior omnibus rebus4 esses, hanc unam ob causam te accusatorem5 repudiari putarem oportere. sic enim a maioribus nostris accepimus, praetorem quaestori suo parentis loco esse oportere; nullam neque iustiorem neque graviorem causam necessitudinis posse reperiri6 quam coniunctionem sortis, quam provinciae, quam offici, quam publici muneris societatem. [62] quam ob rem si iure posses eum7 accusare, tamen, cum is tibi parentis numero fuisset, id pie facere non posses; cum vero neque iniuriam acceperis et praetori tuo periculum crees, fatearis necesse est te illi iniustum impiumque bellum inferre conari. etenim ista quaestura ad eam rem valet, ut elaborandum tibi in ratione reddenda sit quam ob rem qui quaestor eius fueris8 accuses, non ut ob eam ipsam causam postulandum sit ut tibi potissimum accusatio detur. neque fere umquam venit in contentionem de accusando qui quaestor fuisset, quin repudiaretur. [63] itaque neque L. Philoni9 in C. Servilium nominis deferendi potestas est data, neque M. Aurelio Scauro in L. Flaccum, neque Cn. Pompeio in T. Albucium; quorum nemo propter indignitatem repudiatus est, sed ne libido violandae necessitudinis auctoritate iudicum comprobaretur. atque ille Cn. Pompeius ita cum C. Iulio contendit, ut tu mecum; quaestor enim Albuci fuerat, ut tu Verris; Iulius hoc secum auctoritatis ad accusandum adferebat quod, ut hoc tempore nos ab Siculis, sic tum ille ab Sardis rogatus ad causam accesserat.

semper haec causa plurimum valuit, semper haec ratio accusandi fuit honestissima, pro sociis, pro salute provinciae, pro exterarum nationum commodis inimicitias suscipere, ad periculum accedere, operam, studium, laborem interponere.


1 criminationem L

2 et tuam G1

3 in secl. Hotom., om. Nohl

4 omnibus rebus DG2L: ceteris rebus prδ: omnibus ceteris rebus G1

5 accusatorem secl. Kays.

6 reperiri posse π

7 iure eum posses pδ: eum iure posse r

8 qui quaestor eius fueris Dψprb: cui quaestor fueris pler. Lgg., Rau, fort. recte: cum cui quaestor fueris, s. eum cui qu. f. Lg. 5 et Matritensis Asconii

9 Philoni b, ed. Rom: Pithoni DKZ: pythoni pq: pyloni r

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: