previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

7. at enim solum id est, ut me Siculi maxime velint: alterum illud, credo, obscurum est, a quo Verres minime se accusari velit. ecquis umquam tam palam de honore, tam vehementer de salute sua contendit quam ille atque illius amici ne1 haec mihi delatio detur? sunt multa quae Verres in me esse arbitratur, quae scit in te, Caecili2, non esse; quae cuius modi in utroque nostrum sint, paulo post commemorabo; [23] nunc tantum id dicam quod tacitus tu mihi adsentiare, nullam rem in me esse quam ille contemnat, nullam in te quam pertimescat. itaque magnus ille defensor et amicus eius tibi suffragatur, me oppugnat; aperte ab iudicibus3 petit ut tu mihi anteponare, et ait hoc se honeste sine ulla invidia ac sine ulla offensione contendere. 'non enim,' inquit4, 'illud peto quod soleo, cum vehementius contendi, impetrare: reus ut absolvatur non peto, sed ut potius ab hoc5 quam ab illo accusetur, id peto. da mihi hoc; concede quod facile est, quod honestum6, quod non invidiosum; quod cum dederis, sine ullo tuo periculo, sine infamia illud dederis, ut is7 absolvatur cuius ego causa laboro.' [24] et ait idem, ut aliquis metus adiunctus sit ad gratiam, certos esse in consilio quibus ostendi tabellas velit; id esse perfacile; non enim singulos ferre sententias8, sed universos constituere; ceratam uni cuique tabellam dari cera legitima, non illa infami ac nefaria. atque is non tam propter Verrem laborat quam quod eum minime res tota delectat; videt enim, si a pueris nobilibus, quos adhuc elusit, si a quadruplatoribus, quos non sine causa contempsit semper ac pro nihilo putavit, accusandi voluntas ad viros fortis spectatosque homines translata sit, sese in iudiciis diutius dominari non posse.


1 ut ne prδ

2 Caecili Dψpq: Q. Caecili r ed. Rom. (i, §§45, 60; Am. J. Ph. xxvi. p. 412)

3 a iud. Dψ

4 enim inquit om. DG2 al.

5 ab hoc potius prδ

6 honestum est G3K

7 is om. Dψ

8 sententiam LK Asc.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: