[2]
Cum quaestor in Sicilia fuissem, iudices, itaque ex ea
provincia decessissem1 ut Siculis omnibus iucundam diuturnamque
memoriam quaesturae nominisque mei relinquerem,
factum est uti cum summum in veteribus patronis
multis, tum non nullum etiam in me praesidium suis fortunis
constitutum esse arbitrarentur. quare2 nunc populati atque
vexati cuncti ad me publice3 saepe venerunt, ut suarum fortunarum4
omnium causam defensionemque susciperem. me
saepe esse5 pollicitum, saepe ostendisse dicebant, si quod
tempus accidisset, quo tempore aliquid a me requirerent, commodis
eorum me non defuturum.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.