previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

13. [41] ego qui, sicut omnes sciunt, in foro iudiciisque1 ita verser2 ut eiusdem aetatis aut nemo aut pauci pluris causas defenderint, et qui omne tempus quod mihi ab amicorum negotiis datur in his studiis laboribusque consumam, quo paratior ad usum forensem promptiorque esse possim, tamen ita mihi deos velim propitios ut, cum illius mihi temporis3 venit in mentem quo die4 citato reo mihi dicendum sit, non solum commoveor animo, sed etiam toto corpore perhorresco. [42] iam nunc mente et cogitatione prospicio quae tum studia hominum, qui concursus futuri sint, quantam exspectationem magnitudo iudici sit adlatura, quantam auditorum multitudinem infamia C. Verris concitatura, quantam denique audientiam orationi meae improbitas illius factura sit. quae cum cogito, iam nunc timeo quidnam pro offensione hominum, qui illi inimici infensique sunt, et exspectatione omnium et magnitudine rerum dignum eloqui possim. [43] tu horum nihil metuis, nihil cogitas, nihil laboras: si quid5 ex vetere aliqua oratione, 'Iovem ego optimum maximum,' aut 'vellem, si fieri potuisset, iudices,' aut aliquid eius modi ediscere potueris, praeclare te paratum in iudicium venturum arbitraris.

[44] ac si6 tibi nemo responsurus esset, tamen ipsam causam, ut ego arbitror, demonstrare non posses: nunc ne illud7 quidem cogitas, tibi cum homine disertissimo et ad dicendum paratissimo futurum esse certamen, quicum modo disserendum, modo omni ratione pugnandum certandumque sit. cuius ego ingenium ita laudo ut non pertimescam, ita probo ut me8 ab eo delectari facilius quam decipi putem posse.


1 in iudiciisque π

2 versor G2L

3 illius mihi temporis π: illius temporis mihi Dψb. Vtramque lectionem tuetur Priscianus

4 die om. L

5 si quid Dψπb: et si quid δ edd.

6 At si LKZ

7 nec illud π

8 me om. D al.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: