previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

2. [4] tuli graviter et acerbe, iudices, in eum me locum adduci ut aut eos homines spes falleret qui opem a me atque auxilium petissent, aut ego, qui me ad defendendos homines ab ineunte adulescentia dedissem, tempore atque officio coactus ad accusandum traducerer. dicebam habere eos1 actorem Q. Caecilium, qui praesertim quaestor in eadem2 provincia post me quaestorem3 fuisset. quo4 ego adiumento sperabam hanc a me posse molestiam demoveri5, id6 mihi erat adversarium maxime; nam illi multo mihi hoc facilius remisissent si istum non nossent, aut si iste apud eos quaestor non fuisset. [5] adductus7 sum, iudices, officio, fide, misericordia, multorum bonorum exemplo, vetere8 consuetudine institutoque maiorum, ut onus huius laboris atque offici non ex meo, sed ex meorum necessariorum tempore mihi suscipiendum putarem.

quo in negotio tamen illa me res9, iudices, consolatur, quod haec quae videtur esse accusatio mea non potius accusatio quam defensio est existimanda. defendo enim multos mortalis, multas civitates, provinciam Siciliam totam; quam ob rem, quia10 mihi unus est accusandus, prope modum manere in instituto meo videor et11 non omnino a defendendis hominibus sublevandisque discedere. [6] quodsi hanc causam tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,— si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia, Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium vocaretur,—quis tandem12 esset qui meum factum aut consilium posset reprehendere?


1 habere eos prδ Quint. ix. 2. 59: eos habere Dψ

2 eadem prG1: sua DL: illa Hirschfelder: Sicilia Mueller

3 post me quaestorem πδ: om. Dψ. Haec verba requirere videtur vocabulum illud praesertim: J. Ph. xxx, 173.

4 Quo codd.: sed quo coni. Ruhnkon, fort, recte

5 demoveri prδ: dimov. Dψq (amoveri L

6 idem id Dψ

7 Ita adductus Pluygers

8 veteri D al. π

9 illa me res D al. π: illa res me G3

10 quia Dψ (cum L): si prδ (etiamsi?)

11 videor et prG1: video me et Dψ

12 tamen Hotoman

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: