previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

17. [55] at eam tibi C. Verres fecit iniuriam quae ceterorum quoque animos possit1 alieno incommodo commovere. minime; nam id quoque ad rem pertinere arbitror, qualis iniuria dicatur quae causa inimicitiarum proferatur. cognoscite ex me; nam iste eam profecto, nisi plane nihil sapit, numquam proferet. Agonis quaedam est Lilybitana2, liberta Veneris Erycinae, quae mulier ante hunc quaestorem copiosa plane et locuples fuit. ab hac praefectus Antoni quidam symphoniacos servos abducebat per iniuriam, quibus se in classe uti velle dicebat. tum illa, ut mos in Sicilia est omnium Veneriorum et eorum qui a Venere se liberaverunt, ut praefecto illi religionem Veneris nomine3 obiceret, dixit et se et sua Veneris esse. [56] Vbi hoc quaestori Caecilio4, viro optimo et homini aequissimo, nuntiatum est, vocari ad se Agonidem iubet; iudicium dat statim, SI PARET5 EAM SE ET SVA VENERIS ESSE DIXISSE. iudicant recuperatores id quod necesse erat; neque enim erat cuiquam dubium quin illa dixisset. iste in possessionem bonorum mulieris intrat6, ipsam Veneri in servitutem adiudicat; deinde bona vendit, pecuniam redigit. ita7 dum pauca mancipia Veneris nomine Agonis8 ac religione retinere vult, fortunas omnis libertatemque suam istius iniuria perdidit. Lilybaeum Verres venit postea; rem cognoscit, factum improbat, cogit quaestorem suum pecuniam, quam ex Agonidis bonis redegisset, eam mulieri omnem adnumerare et reddere. [57] est adhuc, id quod vos omnis admirari video, non Verres, sed Q. Mucius. quid enim facere potuit elegantius ad9 hominum existimationem, aequius ad levandam mulieris calamitatem, vehementius ad quaestoris libidinem coercendam? summe haec omnia mihi videntur esse laudanda. sed repente10 e vestigio11 ex homine tamquam aliquo Circaeo12 poculo factus est Verres; rediit13 ad se atque ad mores suos; nam ex illa pecunia magnam partem ad se vertit14, mulieri reddidit quantulum visum est.


1 possit pqL: posset DKZr (i §§99, 105, 116, 158)

2 Lilybitana ut cum inscript. et nummis Th. Mommsen, ita Dp cod. Victor.: lilibitana G12KZr: Lilybaetana edd.

3 nomenque G1 et omnia sua prG1δ

4 quaestori Caecilio Pluygers, E. F. Eberhard: Q Caecilio Ant. Augustinus

5 paret (parret p) eam pr (et Burneianus Musei Britannici 158): parre theam D al.

6 intrat DG1KZ: mittit prδ. Habet D supra lineam † (= vel) mittat: unde intrat vel mittit G2

7 Ita Dp et pler.: ista G2L: illa al.: ita illa Pluygers

8 Agonis Kays. Pluyg.: Agonidis Dψ

9 ad colligendam hom. exist. E. Eberhard, Pluyg.: malim ad hom. exist. conciliandam

10 repente non habet Priscianus: secl. Kays. Pluyg.

11 e vestigio om. Rufinianus, secl. Halm.

12 Circaeo πb: Circe DZ: Cerceo G1: Circes G2LK Asc.

13 rediit G1 Prisc.: redit rell.

14 vertit codd., averrit Lamb., verrit Gruter, avertit Zumpt (ii §19: iii §137)

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: