[64]
etenim si probabilis est eorum causa
qui
iniurias suas persequi volunt (qua in re dolori suo, non rei
publicae commodis serviunt), quanto illa honestior causa
est1, quae non solum probabilis videri sed etiam grata esse
debet, nulla privatim accepta iniuria sociorum atque amicorum
populi Romani dolore atque iniuriis commoveri!
nuper cum in P. Gabinium vir fortissimus et innocentissimus
L. Piso delationem nominis postularet, et contra
Q. Caecilius peteret isque se veteres inimicitias iam diu
susceptas persequi diceret, cum auctoritas2 et dignitas
Pisonis valebat plurimum, tum illa erat causa3 iustissima,
quod eum sibi Achaei patronum adoptarant.
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.