previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

16. tantane vobis inopia videor esse amicorum ut mihi non ex his quos mecum adduxerim, sed de populo subscriptor addatur? vobis autem tanta inopia reorum est ut mihi causam praeripere conemini potius quam aliquos ad columnam Maeniam1 vestri ordinis reos reperiatis? 'custodem', inquit, 'Tullio me adponite'. [51] quid? mihi quam multis custodibus opus erit, si te semel ad meas capsas admisero? qui non solum ne quid enunties, sed etiam ne quid auferas custodiendus sis. sed de isto custode toto sic vobis brevissime respondebo, non esse hos talis viros commissuros ut ad causam tantam a me susceptam, mihi creditam, quisquam subscriptor me invito adspirare possit; etenim fides mea custodem repudiat, diligentia speculatorem reformidat.

verum ut ad te, Caecili, redeam, quam multa te deficiant vides: quam multa sint in te quae reus nocens in accusatore suo cupiat esse, profecto iam intellegis. [52] quid ad haec dici potest? non enim quaero quid tu2 dicturus sis; video mihi non te, sed hunc librum esse responsurum, quem monitor tuus hic tenet; qui si te recte monere volet, suadebit tibi ut hinc discedas neque mihi verbum ullum respondeas. quid enim dices? an id quod dictitas, iniuriam tibi fecisse Verrem? arbitror; neque enim esset3 veri simile, cum omnibus Siculis faceret iniurias, te illi unum eximium cui consuleret fuisse. [53] sed ceteri Siculi ultorem suarum iniuriarum invenerunt; tu dum tuas iniurias per te, id quod non potes, persequi conaris, id agis ut ceterorum quoque iniuriae sint impunitae atque inultae; et hoc te praeterit, non id solum spectari solere, qui debeat, sed etiam illud, qui possit ulcisci; in quo utrumque sit, eum superiorem esse, in quo alterutrum4, in eo non quid is velit, sed quid facere possit, quaeri solere. [54] quodsi ei potissimum censes permitti oportere accusandi potestatem cui maximam C. Verres iniuriam fecerit, utrum tandem censes hos iudices5 gravius ferre oportere, te ab illo esse6 laesum, an provinciam Siciliam esse vexatam ac perditam? opinor, concedes multo hoc et7 esse gravius et ab omnibus ferri gravius oportere. concede igitur ut tibi anteponatur in accusando provincia; nam provincia accusat cum is agit causam quem sibi illa defensorem sui iuris, ultorem iniuriarum, actorem causae totius adoptavit8.


1 ad columnam Maeniam Asc.: a columna aenea, s. enea, s. aerea codd.

2 tu om. D al.

3 est coni. Halm

4 alterutrum DLKpq: alterum utrum G2: alterum G1Zbr edd. (Cl. Rev. xvii. 199)

5 hos iudices pG1 et (corr. ex hoc iud.) r: nos iud. D: nos inde G2LKZ et in mg. D2: iudices secl. Bake

6 esse om. D al.

7 et (ante esse) om. in ras. D G1s

8 tota adoptavit Zielinski

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus English (C. D. Yonge, 1903)
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: