previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

22. neque Hispaniam neglegendam ratus, atque id eo minus, quod haud ignarus erat circumitam ab Romanis eam legatis ad sollicitandos principum animos, Hasdrubali fratri, viro inpigro, [2] eam provinciam destinat firmatque Africis maxime praesidiis, peditum Afrorum undecim milibus octingentis quinquaginta, Liguribus trecentis, Balearibus quingentis. [3] ad haec peditum auxilia additi equites Libyphoenices, mixtum Punicum Afris genus, quadringenti quinquaginta et Numidae Maurique accolae Oceani ad mille octingenti et parva Ilergetum manus ex Hispania, trecenti equites, et, ne quod terrestris deesset auxilii genus, elephanti viginti unus. [4] classis praeterea data tuendae maritumae orae, quia, qua parte belli vicerant, ea tum quoque rem gesturos Romanos credi poterat, quinquaginta quinqueremes, quadriremes duae, triremes quinque; sed aptae instructaeque remigio triginta et duae quinqueremes erant et triremes quinque.

[5] ab Gadibus Carthaginem ad hiberna exercitus redit; atque inde profectus praeter Onusam urbem ad Hiberum per maritumam oram ducit. [6] ibi fama est in quiete visum ab eo iuvenem divina specie, qui se ab Ioue diceret ducem in Italiam Hannibali missum: proinde sequeretur neque usquam a se deflecteret oculos. [7] pavidum primo nusquam circumspicientem aut respicientem secutum; deinde cura ingenii humani cum, quidnam id esset, quod respicere vetitus esset, agitaret animo, temperare oculis nequivisse; [8] tum vidisse post sese serpentem mira magnitudine cum ingenti arborum ac virgultorum strage ferri, ac post insequi cum fragore caeli nimbum. [9] tum, quae moles ea quidve prodigii esset, quaerentem audisse, vastitatem Italiae esse: pergeret porro ire nec ultra inquireret sineretque fata in occulto esse.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
hide References (36 total)
  • Commentary references to this page (6):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.26
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 31-32, commentary, 32.33
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.31
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.62
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.34
    • E.C. Marchant, Commentary on Thucydides: Book 2, 2.21
  • Cross-references to this page (18):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Libyphoenices
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mago
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Mauri
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Numidae
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Prodigia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Somnium
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Aciei
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Africam
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Classis
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Etovissa
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hasdrubal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Iuvenis
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, VERBS
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, CONSTRUCTION OF CASES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), CARTHA´GO
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), IBE´RUS
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), LIBYPHOENI´CES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), MAURETA´NIA
  • Cross-references in general dictionaries to this page (12):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: