Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
20.
in iis nova terribilisque
species visa est, quod armati—ita mos gentis erat —
in concilium venerunt.
[2]
cum verbis extollentes gloriam
virtutemque populi Romani ac magnitudinem imperii petissent, ne Poeno bellum Italiae inferenti per agros urbesque suas transitum darent,
[3]
tantus cum fremitu risus
dicitur ortus, ut vix a magistratibus maioribusque natu
iuventus sedaretur;
[4]
adeo stolida inpudensque postulatio
visa est censere, ne in Italiam transmittant Galli bellum, ipsos id avertere in se agrosque suos pro alienis
populandos obicere.
[5]
sedato tandem fremitu responsum
legatis est, neque Romanorum in se meritum esse neque
Carthaginiensium iniuriam, ob quae aut pro Romanis
aut adversus Poenos sumant arma;
[6]
contra ea audire
sese, gentis suae homines agro finibusque Italiae pelli
a populo Romano stipendiumque pendere et cetera indigna pati.
[7]
eadem ferme in ceteris Galliae conciliis
dicta auditaque; nec hospitale quicquam pacatumve satis
prius auditum, quam Massiliam venere.
[8]
ibi omnia ab
sociis inquisita cum cura ac fide cognita: praeoccupatos iam ante ab Hannibale Gallorum animos esse; sed
ne illi quidem ipsi satis mitem gentem fore—adeo
ferocia atque indomita ingenia esse—, ni subinde auro,
cuius avidissima gens est, principum animi concilientur.
[9]
ita peragratis Hispaniae Galliaeque populis legati Romam redeunt haud ita multo post, quam consules in
provincias profecti erant. civitatem omnem expectatione
belli erectam invenerunt, satis constante fama iam Hiberum Poenos transisse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.