Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
4.
pauci ac ferme optimus quisque Hannoni adsentiebantur; sed, ut plerumque
fit, maior pars meliorem vicit.
missus Hannibal in Hispaniam primo statim adventu omnem exercitum in se convertit:
[2]
Hamilcarem
iuvenem redditum sibi veteres milites credere, eundem
vigorem in vultu vimque in oculis habitum oris lineamentaque intueri. dein brevi effecit, ut pater in se
minimum momentum ad favorem conciliandum esset.
[p. 4]
numquam ingenium idem ad res diversissimas,
[3]
parendum atque imperandum, habilius fuit. itaque haud
facile discerneres, utrum imperatori an exercitui carior
esset:
[4]
neque Hasdrubal alium quemquam praeficere
malle, ubi quid fortiter ac strenue agendum esset,
neque milites alio duce plus confidere aut audere.
[5]
plurimum audaciae ad pericula capessenda plurimum
consilii inter ipsa pericula erat. nullo labore aut corpus
fatigari aut animus vinci poterat.
[6]
caloris ac frigoris
patientia par; cibi potionisque desiderio naturali, non
voluptate modus finitus; vigiliarum somnique nec die
nec nocte discriminata tempora:
[7]
id, quod gerendis rebus
superesset, quieti datum; ea neque molli strato neque
silentio accersita; multi saepe militari sagulo opertum
humi iacentem inter custodias stationesque militum
conspexerunt.
[8]
vestitus nihil inter aequales excellens;
arma atque equi conspiciebantur. equitum peditumque
idem longe primus erat; princeps in proelium ibat,
ultimus conserto proelio excedebat.
[9]
has tantas viri
virtutes ingentia vitia aequabant: inhumana crudelitas,
perfidia plus quam Punica, nihil veri, nihil sancti,
nullus deum metus, nullum ius iurandum, nulla religio.
[10]
cum hac indole virtutum atque vitiorum triennio sub
Hasdrubale imperatore meruit nulla re, quae agenda
videndaque magno futuro duci esset, praetermissa.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.