Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
43.
cum sic aliquot spectatis paribus adfectos dimisisset, contione inde advocata ita apud eos locutus
fertur: '
[2]
si, quem animum in alienae sortis exemplo
paulo ante habuistis, eundem mox in aestimanda fortuna vestra habueritis, vicimus, milites; neque enim
spectaculum modo illud, sed quaedam veluti imago
[p. 39]
vestrae condicionis erat.
[3]
ac nescio an maiora vincula
maioresque necessitates vobis quam captivis vestris
fortuna circumdederit:
[4]
dextra laevaque duo maria claudunt nullam ne ad effugium quidem navem habentis,
circa Padus amnis maior ac violentior Rhodano, ab
tergo Alpes urgent, vix integris vobis ac vigentibus
transitae.
[5]
hic vincendum aut moriendum, milites, est,
ubi primum hosti occurristis. et eadem fortuna, quae
necessitatem pugnandi imposuit, praemia vobis ea
victoribus proponit, quibus ampliora homines ne ab
diis quidem immortalibus optare solent.
[6]
si Siciliam
tantum ac Sardiniam parentibus nostris ereptas nostra
virtute recuperaturi essemus, satis tamen ampla pretia
essent: quidquid Romani tot triumphis partum congestumque possident, id omne vestrum cum ipsis dominis
futurum est.
[7]
in hanc tam opimam mercedem, agite
dum, diis bene iuvantibus arma capite.
[8]
satis adhuc
in vastis Lusitaniae Celtiberiaeque montibus pecora
consectando nullum emolumentum tot laborum periculorumque vestrorum vidistis;
[9]
tempus est iam opulenta
vos ac ditia stipendia facere et magna operae pretia
mereri, tantum itineris per tot montes fluminaque et
tot armatas gentes emensos.
[10]
hic vobis terminum laborum fortuna dedit; hic dignam mercedem emeritis
stipendiis dabit.
[11]
nec, quam magni nominis bellum est,
tam difficilem existimaritis victoriam fore: saepe et
contemptus hostis cruentum certamen edidit et incluti
populi regesque perlevi momento victi sunt.
[12]
nam
dempto hoc uno fulgore nominis Romani quid est,
cur illi vobis comparandi sint?
[13]
ut viginti annorum
militiam vestram cum illa virtute, cum illa fortuna
taceam, ab Herculis columnis, ab Oceano terminisque
ultimis terrarum per tot ferocissimos Hispaniae et
Galliae populos vincentes huc pervenistis;
[14]
pugnabitis
cum exercitu tirone, hac ipsa aestate caeso victo circumsesso a Gallis, ignoto adhuc duci suo ignorantique
ducem an me in praetorio patris,
[15]
clarissimi imperatoris,
[p. 40]
prope natum, certe eductum, domitorem
Hispaniae Galliaeque, victorem eundem non Alpinarum
modo gentium sed ipsarum, quod multo maius est,
Alpium, cum semenstri hoc conferam duce, desertore
exercitus sui?
[16]
cui si quis demptis signis Poenos
Romanosque hodie ostendat, ignoraturum certum habeo,
utrius exercitus sit consul.
[17]
non ego illud parvi
aestimo, milites, quod nemo est vestrum, cuius non
ante oculos ipse saepe militare aliquod ediderim facinus, cui non idem ego virtutis spectator ac testis
notata temporibus locisque referre sua possim decora.
[18]
cum laudatis a me miliens donatisque alumnus prius
omnium vestrum quam imperator, procedam in aciem
adversus ignotos inter se ignorantesque.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.