Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
12.
nec Sagunti oppugnatio segnior erat Maharbale
Himilconis filio—eum praefecerat Hannibal—ita inpigre rem agente, ut ducem abesse nec cives nec hostes
sentirent.
[2]
is et proelia aliquot secunda fecit et tribus
arietibus aliquantum muri discussit strataque omnia
recentibus ruinis advenienti Hannibali ostendit.
[3]
itaque
ad ipsam arcem extemplo ductus exercitus, atroxque
proelium cum multorum utrimque caede initum et
pars arcis capta est.
temptata deinde per duos est exigua pacis spes,
Alconem Saguntinum et Alorcum Hispanum.
[4]
Alco insciis Saguntinis, precibus aliquid moturum ratus, cum
[p. 12]
ad Hannibalem noctu transisset, postquam nihil lacrimae movebant condicionesque tristes ut ab irato victore
ferebantur, transfuga ex oratore factus apud hostem
mansit, moriturum adfirmans, qui sub condicionibus iis
de pace ageret.
[5]
postulabatur autem, redderent res
Turdetanis traditoque omni auro atque argento egressi
urbe cum singulis vestimentis ibi habitarent, ubi Poenus
iussisset.
[6]
has pacis leges abnuente Alcone accepturos
Saguntinos, Alorcus, vinci animos, ubi alia vincantur,
adfirmans, se pacis eius interpretem fore pollicetur;
erat autem tum miles Hannibalis, ceterum publice
Saguntinis amicus atque hospes.
[7]
tradito palam telo
custodibus hostium transgressus munimenta ad praetorem Saguntinum—et ipse ita iubebat—est deductus.
[8]
quo cum extemplo concursus omnis generis
hominum esset factus, summota cetera multitudine senatus Alorco datus est, cuius talis oratio fuit:
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.