Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
50.
ubi in altum evecti sunt
Romanus conserere pugnam et ex propinquo vires
conferre velle;
[2]
contra eludere Poenus et arte, non vi
rem gerere naviumque quam virorum aut armorum
malle certamen facere.
[3]
nam ut sociis navalibus adfatim instructam classem ita inopem milite habebant,
et, sicubi conserta navis esset, haudquaquam par numerus armatorum ex ea pugnabat.
[4]
quod ubi animadversum est, et Romanis multitudo sua auxit animum
et paucitas illis minuit.
[5]
extemplo septem naves Punicae circumventae, fugam ceterae ceperunt. mille et
septingenti fuere in navibus captis milites nautaeque,
in his tres nobiles Carthaginiensium.
[6]
classis Romana
incolumis, una tantum perforata navi, sed ea quoque
ipsa reduce, in portum rediit.
[7]
secundum hanc pugnam nondum gnaris eius qui
Messanae erant, Ti. Sempronius consul Messanam venit.
[8]
ei fretum intranti rex Hiero classem ornatam armatamque obviam duxit, transgressusque ex regia in praetoriam navem gratulatus sospitem cum exercitu et navibus advenisse precatusque prosperum ac felicem in
Siciliam transitum,
[9]
statum deinde insulae et Carthaginiensium conata exposuit pollicitusque est, quo animo
priore bello populum Romanum iuvenis adiuvisset,
eo senem adiuturum;
[10]
frumentum vestimentaque sese
legionibus consulis sociisque navalibus gratis praebiturum; grande periculum Lilybaeo maritumisque
civitatibus esse, et quibusdam volentibus novas res
fore.
[11]
ob haec consuli nihil cunctandum visum, quin
Lilybaeum classe peteret. et rex regiaque classis una
profecti. navigantes inde pugnatum ad Lilybaeum
fusasque et captas hostium naves accepere.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.