Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
48.
insequenti nocte caedes in castris Romanis, tumultu tamen quam re maior, ab auxiliaribus
Gallis facta est.
[2]
ad duo milia peditum et ducenti
equites vigilibus ad portas trucidatis ad Hannibalem
transfugiunt; quos Poenus benigne adlocutus et spe
ingentium donorum accensos in civitates quemque suas
ad sollicitandos popularium animos dimisit.
[3]
Scipio,
caedem eam signum defectionis omnium Gallorum esse
ratus contactosque eo scelere velut iniecta rabie ad
arma ituros,
[4]
quamquam gravis adhuc vulnere erat,
tamen quarta vigilia noctis insequentis tacito agmine
profectus ad Trebiam fluvium iam in loca altiora collisque impeditiores equiti castra movet.
[5]
minus quam
ad Ticinum fefellit; missisque Hannibal primum Numidis deinde omni equitatu turbasset utique novissimum agmen, ni aviditate praedae in vacua Romana
castra Numidae devertissent.
[6]
ibi dum perscrutantes
loca omnia castrorum nullo satis digno morae pretio
tempus terunt, emissus hostis est de manibus; et cum
iam transgressos Trebiam Romanos metantisque castra
conspexissent, paucos moratorum occiderunt citra flumen
interceptos.
[7]
Scipio, nec vexationem vulneris in via
iactati ultra patiens et collegam—iam enim et revocatum ex Sicilia audierat—ratus exspectandum, locum,
qui prope flumen tutissimus stativis est visus, delectum
communiit.
[8]
nec procul inde Hannibal cum consedisset,
quantum victoria equestri elatus, tantum anxius inopia, quae per hostium agros euntem nusquam praeparatis commeatibus maior in dies excipiebat,
[9]
ad
Clastidium vicum, quo magnum frumenti numerum
congesserant Romani, mittit. ibi cum vim pararent,
spes facta proditionis; nec sane magno pretio, nummis
aureis quadringentis, Dasio Brundisino praefecto praesidii corrupto traditur Hannibali Clastidium.
[10]
id horreum fuit Poenis sedentibus ad Trebiam. in captivos
ex tradito praesidio, ut fama clementiae in principio
rerum colligeretur, nihil saevitum est.
[p. 45]
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.