Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
45.
his adhortationibus cum utrimque ad
certamen accensi militum animi essent, Romani ponte
Ticinum iungunt tutandique pontis causa castellum
insuper inponunt;
[2]
Poenus hostibus opere occupatis
Maharbalem cum ala Numidarum, equitibus quingentis,
ad depopulandos sociorum populi Romani agros mittit;
[3]
Gallis parci quam maxime iubet principumque animos
ad defectionem sollicitari. ponte perfecto traductus
Romanus exercitus in agrum Insubrium quinque milia
passum a Uictumulis consedit.
[4]
ibi Hannibal castra
habebat; revocatoque propere Maharbale atque equitibus, cum instare certamen cerneret, nihil umquam
satis dictum praemonitumque ad cohortandos milites
ratus, vocatis ad contionem certa praemia pronuntiat,
in quorum spem pugnarent:
[5]
agrum sese daturum esse
in Italia Africa Hispania, ubi quisque velit, immunem
ipsi, qui accepisset, liberisque; qui pecuniam quam
agrum maluisset, ei se argento satisfacturum;
[6]
qui
sociorum cives Carthaginienses fieri vellent, potestatem
facturum; qui domos redire mallent, daturum se operam,
ne cuius suorum popularium mutatam secum fortunam
esse vellent.
[7]
servis quoque dominos prosecutis libertatem proponit, binaque pro iis mancipia dominis se
redditurum.
[8]
eaque ut rata scirent fore, agnum laeva
manu, dextra silicem retinens, si falleret, Iovem ceterosque
[p. 42]
precatus deos, ita se mactarent, quem ad modurn
ipse agnum mactasset, secundum precationem caput
pecudis saxo elisit.
[9]
tum vero omnes, velut diis auctoribus in spem suam quisque acceptis, id morae, quod
nondum pugnarent, ad potienda sperata rati, proelium
uno animo et voce una poscunt.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.