Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
16.
sub idem fere tempus et legati, qui redierant
ab Carthagine, Romam rettulerunt omnia hostilia esse, et
Sagunti excidium nuntiatum est;
[2]
tantusque simul maeror
patres misericordiaque sociorum peremptorum indigne
et pudor non lati auxilii et ira in Carthaginienses
metusque de summa rerum cepit, velut si iam ad portas
hostis esset, ut tot uno tempore motibus animi turbati
trepidarent magis quam consulerent:
[3]
nam neque hostem
acriorem bellicosioremque secum congressum nec rem
Romanam tam desidem umquam fuisse atque inbellem.
Sardos Corsosque
[4]
et Histros atque Illyrios lacessisse
magis quam exercuisse Romana arma, et cum Gallis
tumultuatum verius quam belligeratum;
[5]
Poenum hostem
veteranum trium et viginti annorum militia durissima
inter Hispanas gentes, semper victorem, duci acerrimo
adsuetum, recentem ab excidio opulentissimae urbis
Hiberum transire,
[6]
trahere secum tot excitos Hispanorum
[p. 15]
populous, conciturum avidas semper armorum Gallicas
gentes: cum orbe terrarum bellum gerendum in Italia
ac pro moenibus Romanis esse.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.