previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

31. his adhortationibus incitatos corpora [p. 28] curare atque ad iter se parare iubet. [2] postero die profectus adversa ripa Rhodani mediterranea Galliae petit, non quia rectior ad Alpis via esset, sed, quantum a maria recessisset, minus obvium fore Romanum credens, cum quo, [3] priusquam in Italiam ventum foret, non erat in animo manus conserere. [4] quartis castris ad Insulam pervenit. ibi Isara Rhodanusque amnes diversis ex Alpibus decurrentes agri aliquantum amplexi confluunt in unum; [5] mediis campis Insulae nomen inditum. incolunt prope Allobroges, gens iam inde nulla Gallica gente opibus aut fama inferior. tum discors erat: regni certamine ambigebant fratres; [6] maior et qui prius imperitarat, Braneus nomine, a fratre minore et coetu iuniorum, qui iure minus, vi plus poterat, pellebatur. [7] huius seditionis peropportuna disceptatio cum ad Hannibalem delegata esset, arbiter regni factus, quod ea senatus principumque sententia fuerat, imperium maiori restituit. [8] ob id meritum commeatu copiaque rerum omnium, maxime vestis, est adiutus, quam infames frigoribus Alpes praeparari cogebant. [9] sedatis Hannibal certaminibus Allobrogum cum iam Alpes peteret, non recta regione iter instituit, sed ad laevam in Tricastinos flexit; inde per extremam oram Vocontiorum agri tendit in Tricorios, haud usquam impedita via, priusquam ad Druentiam flumen pervenit. [10] is et ipse Alpinus amnis longe omnium Galliae fluminum difficillimus transitu est. [11] nam cum aquae vim vehat ingentem, non tamen navium patiens est, quia nullis coercitus ripis, pluribus simul neque isdem alveis fluens, nova semper vada novosque gurgites gignit, et ob eadem pediti quoque incerta via est; ad hoc saxa glareosa volvens nihil stabile nec tutum ingredienti praebet. [12] et tum forte imbribus auctus ingentem transgredientibus tumultum fecit, cum super cetera trepidatione ipsi sua atque incertis clamoribus turbarentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load focus Notes (W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (English, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Summary (Latin, W. Weissenborn, H. J. Müller, 1884)
load focus Summary (Latin, Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus Latin (Robert Seymour Conway, Charles Flamstead Walters, 1929)
load focus English (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (D. Spillan, A.M., M.D., Cyrus Evans, 1849)
load focus Latin (Benjamin Oliver Foster, Ph.D., 1929)
load focus English (Rev. Canon Roberts, 1912)
hide References (45 total)
  • Commentary references to this page (11):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.27
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 33-34, commentary, 34.39
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.13
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 35-38, commentary, 38.29
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.22
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 39-40, commentary, 40.58
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.52
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 41-42, commentary, 42.55
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.36
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.5
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita libri, erklärt von M. Weissenborn, books 43-44, commentary, 44.8
  • Cross-references to this page (14):
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Rhodanus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Tricorii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Allobroges
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Vocontii
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Brancus
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Druentia
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Hannibal
    • Titus Livius (Livy), Ab urbe condita, Index, Isara
    • Allen and Greenough's New Latin Grammar for Schools and Colleges, SYNTAX OF THE VERB
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), ALLO´BROGES
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), DRUE´NTIA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), I´NSULA
    • Dictionary of Greek and Roman Geography (1854), VOCO´NTII
    • Smith's Bio, Brancus
  • Cross-references in general dictionaries to this page (20):
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: