Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[3]
ac mihi qui-
dem hoc nec tacita videtur nec inops dicendi sapientia
perficere potuisse, ut homines a consuetudine subito
converteret et ad diversas rationes vitae traduceret.
age vero urbibus constitutis, ut fidem colere et iusti-
tiam retinere discerent et aliis parere sua voluntate
consuescerent ac non modo labores excipiendos com-
munis commodi causa, sed etiam vitam amittendam
existimarent, qui tandem fieri potuit, nisi homines ea,
quae ratione invenissent, eloquentia persuadere po-
tuissent? profecto nemo nisi gravi ac suavi commotus
oratione, cum viribus plurimum posset, ad ius voluisset
sine vi descendere, ut inter quos posset excellere, cum
iis se pateretur aequari et sua voluntate a iucundissi-
ma consuetudine recederet, quae praesertim iam natu-
rae vim optineret propter vetustatem. ac primo quidem
sic et nata et progressa longius eloquentia videtur et
item postea maximis in rebus pacis et belli cum sum-
mis hominum utilitatibus esse versata; postquam vero
commoditas quaedam, prava virtutis imitatrix, sine ra-
tione officii dicendi copiam consecuta est, tum ingenio
freta malitia pervertere urbes et vitas hominum labe-
factare assuevit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.