Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[45]
tionem aut per simplicem conclusionem. conplexio est,
in qua, utrum concesseris, reprehenditur, ad hunc mo-
dum: ‘si inprobus est, cur uteris? si probus, cur accusas?’
enumeratio est, in qua pluribus rebus expositis et
ceteris infirmatis una reliqua necessario confirmatur,
hoc pacto: ‘necesse est aut inimicitiarum causa ab hoc
esse occisum aut metus aut spei aut alicuius amici
gratia aut, si horum nihil est, ab hoc non esse occisum;
nam sine causa maleficium susceptum non potest esse;
si neque inimicitiae fuerunt nec metus ullus nec spes
ex morte illius alicuius commodi neque ad amicum
huius aliquem mors illius pertinebat: relinquitur igi-
tur, ut ab hoc non sit occisus.’ simplex autem conclusio
ex necessaria consecutione conficitur, hoc modo: ‘si
vos me istuc eo tempore fecisse dicitis, ego autem eo
ipso tempore trans mare fui, relinquitur, ut id, quod
dicitis, non modo non fecerim, sed ne potuerim quidem
facere.’ atque hoc diligenter oportebit videre, ne quo
pacto genus hoc refelli possit, ut ne confirmatio modum
in se argumentationis habeat et quandam similitudinem
necessariae conclusionis, verum ipsa argumentatio ex
necessaria ratione consistat.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.