Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[73]
accusatur maiestatis. incurrit huc definitio. sed nos
hunc locum, de quo agimus, consideremus. intentio
est: ‘non oportuit arma et inpedimenta relinquere.’ de-
pulsio est: ‘oportuit.’ quaestio est: oportueritne? ratio
est: ‘milites enim omnes perissent.’ infirmatio est aut
coniecturalis: ‘non perissent;’ aut altera coniecturalis:
‘non ideo fecisti’ ex quibus iudicatio est: perissentne?
et: ideone fecerit?; aut haec comparativa, cuius nunc
indigemus: ‘at enim satius fuit amittere milites quam
arma et inpedimenta concedere hostibus.’ ex quo iudi-
catio nascitur: cum omnes perituri milites essent, nisi
ad hanc pactionem venissent, utrum satius fuerit amit-
tere milites, an ad hanc condicionem venire?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.