Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[65]
Ostendemus autem, quod polliciti sumus, hoc modo:
quae perspicuam omnibus veritatem continet assump-
tio, nihil indiget approbationis. ea est huiusmodi: ‘si
oportet velle sapere, dare operam philosophiae con-
venit.’ hic propositio indiget approbationis; non enim
perspicua est neque constat inter omnes, propterea
quod multi nihil prodesse philosophiam, plerique etiam
obesse arbitrantur; assumptio perspicua; est enim
haec: ‘oportet autem velle sapere.’ hoc quia ipsum ex
se perspicitur et verum esse intellegitur, nihil attinet
approbari. quare statim concludenda est argumentatio.
est ergo assumptio quaedam, quae approbationis non
indiget; nam quandam indigere perspicuum est. se-
parata est igitur ab adsumptione approbatio. falsum
ergo est non esse plus quam tripertitam argumenta-
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.