Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[48]
signum est, quod sub sensum ali-
quem cadit et quiddam significat, quod ex ipso pro-
fectum videtur, quod aut ante fuerit aut in ipso neg-
otio aut post sit consecutum et tamen indiget testi-
monii et gravioris confirmationis, ut cruor, fuga, pallor,
pulvis, et quae his sunt similia. credibile est, quod
sine ullo teste auditoris opinione firmatur, hoc modo:
‘nemo est, qui non liberos suos incolumes et beatos
esse cupiat.’ iudicatum est res assensione aut auctori-
tate aut iudicio alicuius aut aliquorum conprobata. id
tribus in generibus spectatur, religioso, communi,
adprobato. religiosum est, quod iurati legibus iudica-
runt. commune est, quod omnes vulgo probarunt et
secuti sunt, huiusmodi: ut maioribus natu assurgatur,
ut supplicum misereatur. adprobatum est, quod ho-
mines, cum dubium esset, quale haberi oporteret, sua
constituerunt auctoritate: velut Gracchi patris factum
populus Romanus, qui eum ob id factum eo quod
insciente collega in censura nonnihil gessit post
censuram consulem fecit.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.