Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[97]
redemptor suae voluntatis ostendendae causa hostias
constituit omnes in litore, ut, qui trans flumen essent,
videre possent. cum omnes studio eius subitam flu-
minis magnitudinem scirent fuisse inpedimento, tamen
quidam capitis arcesserunt. intentio est: ‘hostiae, quas
debuisti ad sacrificium, praesto non fuerunt.’ depulsio
concessio. ratio: ‘flumen enim subito accrevit et ea
re traduci non potuerunt.’ infirmatio: ‘tamen, quon-
iam, quod lex iubet, factum non est, supplicio dignus
es.’ iudicatio est: cum in ea re contra legem redemptor
aliquid fecerit, qua in re studio eius subita fluminis
obstiterit magnitudo, supplicio dignusne sit?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.