Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[98]
Necessitudo autem infertur, cum vi quadam reus id,
quod fecerit, fecisse defenditur, hoc modo: lex est
apud Rhodios, ut, si qua rostrata in portu navis depre-
hensa sit, publicetur. cum magna in alto tempestas
esset, vis ventorum invitis nautis in Rhodiorum por-
tum navem coe+git. quaestor navem populi vocat, na-
vis dominus negat oportere publicari. intentio est:
‘rostrata navis in portu deprehensa est.’ depulsio con-
cessio. ratio: ‘vi et necessario sumus in portum coacti.’
infirmatio est: ‘navem ex lege tamen populi esse
oportet.’ iudicatio est: cum rostratam navem in portu
deprehensam lex publicarit cumque haec navis invitis
nautis vi tempestatis in portum coniecta sit, oporteatne
eam publicari?
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.