Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[53]
Ac ne qui forte arbitretur nos non intellegere aliam
quoque incidere constitutionem in hanc causam, eam
nos partem solam sumimus, in quam praecepta nobis
danda sunt. omnibus autem partibus hoc in libro
explicatis quivis omni in causa, si diligenter adtendet,
omnes videbit constitutiones et earum partes et contro-
versias, si quae forte in eas incident; nam de omnibus
praescribemus.
Primus ergo accusatoris locus est eius nominis,
cuius de vi quaeritur, brevis et aperta et ex opinione
hominum definitio, hoc modo: Maiestatem minuere est
de dignitate aut amplitudine aut potestate populi aut
eorum, quibus populus potestatem dedit, aliquid
derogare. hoc sic breviter expositum pluribus verbis
est et rationibus confirmandum et ita esse, ut descrip-
seris, ostendendum. postea ad id, quod definieris,
factum eius, qui accusabitur, adiungere oportebit et
ex eo, quod ostenderis esse, verbi causa maiestatem
minuere, docere adversarium maiestatem minuisse et
hunc totum locum communi loco confirmare, per quem
ipsius facti atrocitas aut indignitas aut omnino culpa
cum indignatione augeatur.
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.