Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
[75]
cum igitur
proferent aliquid huiusmodi: ‘quoniam peperit, cum
viro concubuit’, inventum proferent, non expolitionem;
nos autem de expolitionis partibus loquimur.
Nihil igitur ad hanc rem ratio illa pertinebit; atque
hac distinctione alia quoque, quae videbuntur officere
huic partitioni, propulsabimus, si quis aut assumptio-
nem aliquando tolli posse putet aut propositionem.
quae si quid habet probabile aut necessarium, quoquo
modo commoveat auditorem necesse est. quod si so-
lum spectaretur ac nihil, quo pacto tractaretur id,
quod esset excogitatum, referret, nequaquam tantum
inter summos oratores et mediocres interesse existi-
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.