[6]
quodsi hanc causam
tam idoneam, tam inlustrem, tam gravem non haberem,—
si aut hoc a me Siculi non petissent aut mihi cum Siculis
causa tantae necessitudinis non intercederet, et hoc quod
facio me rei publicae causa facere profiterer, ut homo singulari
cupiditate, audacia, scelere praeditus, cuius furta
atque flagitia non in Sicilia solum, sed in Achaia, Asia,
Cilicia, Pamphylia, Romae denique ante oculos omnium
maxima turpissimaque nossemus, me agente in iudicium
vocaretur,—quis tandem1 esset qui meum factum aut consilium
posset reprehendere?
This text is part of:
Search the Perseus Catalog for:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
1 tamen Hotoman
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.