[17]
qua re
si quem vestrum forte commovet hoc quod auditum est,
lenonem quendam Lentuli concursare circum tabernas,
pretio sperare sollicitari posse animos egentium atque imperitorum,
est id quidem coeptum atque temptatum, sed nulli
sunt inventi tam aut fortuna miseri aut voluntate perditi qui
non illum ipsum sellae atque operis et quaestus cotidiani
locum, qui non cubile ac lectulum suum1, qui denique non
cursum hunc otiosum vitae suae salvum esse velint. multo
vero maxima pars eorum qui in tabernis sunt, immo2 vero
— id enim potius est dicendum — genus hoc universum
amantissimum est oti. etenim omne instrumentum, omnis
opera atque quaestus frequentia civium sustentatur, alitur
otio; quorum si quaestus occlusis tabernis minui solet, quid
tandem incensis futurum fuit?
This text is part of:
Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics
This work is licensed under a
Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.
An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.