previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[378] sum pius Aeneas non est hoc loco arrogantia, sed indicium. nam scientibus aliquid de se dicere arrogantia est, ignotis indicium. aut certe heroum secutus est morem, quibus quam mentiri turpe fuerat, tam vera reticere. denique Vlixes in Homero ait suam famam ad caelum usque venisse: unde et iste 'fama super aethera notus'. aut certe vetuste pietatem pro religione posuit. Sallustius in Catilinaverum illi delubra deum pietate, domus suas gloria decorabant” . Plautus in Pseudolonon potest pietati obsisti huic ututi res sunt ceterae, deos quidem, quos maxime est aequum metuere, eos minimi facit(Ps. 268-269). sane 'pius' potest esse et purus et innocens et omni carens scelere. piare enim antiqui purgare dicebant; inde etiam piamina, quibus expurgant homines, et qui purgati non sunt impii. raptos qui ex hoste penates hoc est sum pius. ex hoste penates optima locutio est, plusque significat de pluralitate ad singularitatem transire, ut 'venor multis canibus' et 'multa cane'. ut Horatiusaut trudit acres hinc et hinc multa cane apros in obstantes plagas” . sane de diis penatibus licet varias opiniones secutus sit Vergilius, omnes tamen diversis locis complexus est: nam alii, ut Nigidius et Labeo, deos penates Aeneae Neptunum et Apollinem tradunt, quorum mentio fittaurum Neptuno, taurum tibi, pulcher Apollo” . Varro deos penates quaedam sigilla lignea vel marmorea ab Aenea in Italiam dicit advecta, cuius rei ita Vergilius meminiteffigies sacrae divum Phrygiique penates, quos mecum a Troia mediisque ex ignibus urbis extuleram” . idem Varro hos deos Dardanum ex Samothraca in Phrygiam, de Phrygia Aeneam in Italiam memorat portavisse. alii autem, ut Cassius Hemina, dicunt deos penates ex Samothraca appellatos θεοὺς μεγάλους, θεοὺς δυνατοὺς, θεοὺς χρηστούς. quorum diversis locis ita meminitnatoque penatibus et magnis dis” , hoc est θεοὺς μεγάλους, et iterumIunonis magnae primum. dominamque potentemτοὺς δυνατούς, etbona Iunoτοὺς χρηστούς. ecce ergo diversis locis omnia tria conplexus, quae omnia locis suis dicentur.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

hide References (1 total)
  • Commentary references from this page (1):
    • Plautus, Pseudolus, 1.3
load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: