previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[56] delubra adeunt iuxta illud dictum sororis 'tu modo posce deos veniam'. delubrum autem dictum, aut, ut supra diximus, propter lacum in quo manus abluuntur: vel propter tectum coniunctum, quia una opera abluitur: aut certe simulacrum ligneum delubrum dicimus, a libro, hoc est raso ligno factum, quod Graece ξόανον dicitur. sane in secundo libro de singulis specibus delubri iuxta Varronem relatum est: in quibus est species delubri talis, ut praeter aedem area sit adsumpta deum causa, id est spatia relinquantur iuxta aras ministerii causa, ad sacrificia peragenda. huius moris hic meminisse eum accipere debemus 'principio delubra adeunt'. atque quia 'delubra' quasi solum nomen sine dei significatu poseruat, voluit per 'aras' expungere divini nominis causam, licet in continuatione non tam dei fecerit mentionem, quam propria deorum nomina intulerit, et quidem cum sacrificationis gratia, illis versibus 'legiferae Cereri' usque 'iugalia curae'. nec non areae, licet oblique, attamen manifeste meminit 'aut ante ora deum pingues spatiatur ad aras': quid enim est 'spatiatur', quam spatio lati loci obambulat? 'adeunt' autem proprie dixit; ad maiores enim qui acceditait soanori signum. pacemque benivolentiam, utsi sine pace tua atque invito numine” . per aras exquirunt vel apud aras, vel inter aras, ut 'it hasta Tago per tempus utrumque'. 'exquirunt' autem, id est sacrificando explorant, an dii vellent huic rei consentire. dicendo autem 'per aras', aruspicalem artem ostendit, ut 'spirantia consulit exta'. duo enim genera hostiarum sunt: unum, in quo voluntas dei per exta exquiritur; alterum, in quo sola anima deo sacratur: unde etiam aruspices animales hostias appellant. sed de exploranda voluntate divina hic expressit dicendo 'spirantia consulit exta'. animalis vero hostiae speciem ostendit ubi Entellum facit Eryci taurum mactantem dicenshanc tibi, Eryx, meliorem animam pro morte Daretis persolvo” .

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: