previous next

Click on a word to bring up parses, dictionary entries, and frequency statistics

[672] ducis imperio commissa aut quae eis fuerat commissa imperio absentis Aeneae: aut, quod est melius, quae imperio Aeneae fuerat 'commissa', id est clausa: unde et commissurae dicuntur coniunctiones tabularum. secundum superiorem sensum contrarium est quod dixit 'rectores iuvenum et rerum dedit esse magistros'. Aeneas enim abscedens principibus omnium rerum commiserat curam. alii 'ducis' Ascanium accipiunt. alii commissam ideo clausam accipiunt, quia superius lectum est 'heia ingenti clamore per omnes condunt se Teucri portas': quietis enim rebus portae patebant, per quas se Teucri sub adventum hostis receperant: propterea quod ait 'namque ita discedens praeceperat optimus armis Aeneas, si qua interea fortuna fuisset, non aequo dare se campo, non obvia ferre arma viros, sed castra fovere'. sane 'commissa' deest 'sibi' vel 'illis'. ducis imperio commissa scimus quod Mnestheo et aliis ducibus imperaverat Aeneas, ad petenda auxilia proficiscens, ne portas aperirent, ut 'castra modo et tutos servarent aggere muros'. item legimus Mnesthea et Serestum ductores fuisse et rerum magistros, non Pandarum et Bitiam: unde apparet quia hunc locum male intellexit Donatus, dicens, commissam portam, id est creditam, Pandaro et Bitiae: qui duces non erant. Cornutus vere et melius sensit, dicens, portam quae ducis imperio commissa fuerat, hoc est clausa, eam aperuerunt. commissura enim dicitur tabularum coniunctio, sicut Cicero in Fundaniana meminit. ergo melius est ut commissam dicamus clausam, quam creditam Pandaro et Bitiae.

Creative Commons License
This work is licensed under a Creative Commons Attribution-ShareAlike 3.0 United States License.

An XML version of this text is available for download, with the additional restriction that you offer Perseus any modifications you make. Perseus provides credit for all accepted changes, storing new additions in a versioning system.

load Vocabulary Tool
hide Display Preferences
Greek Display:
Arabic Display:
View by Default:
Browse Bar: